Glose
Quae est ista.Ulterius agit de Ecclesia de gentibus conversa, quomodo apostolis fundamento accepto, deinde per successus temporum et graduum promotiones sit multiplicata.Quae est ista?Judaei conversi, videntes etiam gentes converti et in amorem sponsi pariter recipi; non ex invidia, sed quasi admirantes, et de societate fratrum congaudentes, inquirunt si salus sit promissa gentibus: quod multum fuerat dubium.Quae ascendit.Eodem tempore, et dormit, cum a carnalibus desideriis se alienat Ecclesiae, et bonis operibus ad visionem sui conditoris appropiat.Per desertum.Id est per medium gentium, quae nulla erant virtutum fruge fecundae, quas nullus propheta, vel angelus ad cultum Dei instituerat, vel:Per desertum sicut virgula fumi,quia a mundi illecebris separata, coelestibus praeceptis est dedita. Fumus eodem tempore partim oritur, partim, qui prius ortus fuerat, solet in sublimioribus disparere: sic Ecclesia, in quibusdam suis membris semper gignitur nova, in quibusdam, qui prius nati fuerunt, semper colligitur ad coelestia. Fumus ex igne natus ad alta conscendens paulatim se humanis subtrahit aspectibus: sic Ecclesia igne sancti solius Spiritus in amorem Dei accensa ascendere non desinit, donec a terrenis abstracta ad invisibilia coeli rapiatur.Ex aromatibus.Nota quod aromata commemorans, primomyrrham,deindethus,et posteauniversi pulveris pigmentariiponit, quia prius est mortificare concupiscentiam carnis, postea offere Deo placabilia vota cordis, et sic cum humilitate crescere in omni virtutum genere.Pigmenta.In pulverem redacta valent ad confectionem: sic virtutes cum non extollunt animum, sed quasi in pulverem, reputatione agentis, rediguntur, ad perfectionem perducunt.Pigmentarius,vel homo qui operam dat virtutibus: vel Deus, qui virtutes largitur.